Thomas a Jesu
Instructio de modo reducendi ad praxim vitam eremiticam ex consuetudinibus, et praxi eremorum Hispaniae desumpta
Liber Fundationis Eremi Marlaniae ff. 4v-9v
Notandum circa praescriptas instructiones:
illas fuesse nobis datas a Reverendo Patre Nostro Thoma secundum ea, que
observabantur in Desertis Hispanicae praesertim in illo de Batuecas in
Castilia, cuius ipse fuit fundator, necdum enim tunc erant modernae nostrae
constitutiones in quibus traditur normae, quae debet observari in Conventibus
Eremorum siquidem factae fuerunt in Capitulo Generali celebrato Lodani prope
Genuam anno 1623, cui adfuit Reverendus Pater Noster Thomas, et in eo electus
Deffinitor Generalis, remansit in Italia, ubi mortus est Romae anno 1627,
electus pro secunda vice generalis Deffinitor, ut latius infra dicetur[1].
Prologus
Mos fuit usitatissimus non antiquis modo, sed et aetatis nostrae, Sanctis Patribus,
spirituumque magistris, legibus, ac obligationibus sancta aliquas
consuetudines, caeremonias religiosas addere, quibus illarum observantia
undequaaua muniatur, et perfectio foveatur: Qua propter huius eremi Prelatis
aequum visum est ad eundem finem consequendum has etiam ceremonias addere, quae
vix aliquid rigoris, ac poenalitatis supra leges adferunt, et tamen ad earum
custodiam maxime conducunt.
Ad
id autem motivum fuit in primis ut successoribus innotescat ratio et modus
procedendi in his ad quae tenentur: et deinde ne quilibet pro suo beneplacito
rebus, quae sunt in usu et consuetudine addere, vel adimere praesumat, et ita
praefate res mutatione, ac variatione sint onerosae, ac minus aesitmatae, atque
etiam ne novarum rerum additione fiat onerosum sanctum huius eremi
institutum, quod tam ex parte
Praelatorum, quam subditorum valde suaviter hucusque fuit et observatur.
In
his ergo, quae quodammodo superrogationis sunt, non ea severitate, ac rigore
quo in legum custodia procedunt Praelati, imo suavius, ac lenius multo, quamvis
harum ac illarum inviolabilis observantia sit. Animadvertat autem Praelatus
summopere referre novas paenitentias et alias poenalitates communitati non
addere, disciplinas videlicet ieiunia, Beatae Virginis rosarium recitare in
communi; cum experentia compertum sit id valde inconveniens esse, parvique aut
nullius emolumenti; et quamvis semper ordinarium fuerit, imo conducat
disciplinas facere extraordinarias, sabbatinis diebus ieiunare, et recitare
coronam Beatae Virginis Mariae in ecclesia nulla tamen ratione in communi
permittitur, sed tantum in particulari.
Cap. I. De quibusam, quae noviter venientes in eremum animadvertae debent
Deo optimo maximo summopere semper acceptum fuit, ut
gratiae te benetitia ipsa collata multum aestimentur, et de iis grates ipsi
referantur: nam hoc medio ad alia maiora conferenda videtur obligari: sique
religiosus, cui tam singularis favor contigerit (videlicet ut inter Sancti [f. 5r]
huius Deserti eremitas enumeretur) in animo maximam aestimationem, ac
ponderationem tanti beneficij figere, immensasque de illo gratias agere, ac
veraciter ex eodem profectum facere tenetur sibi persuadens quod ad Deo perfecte
famulandum nulla alia commodior vitae ratio in tota Ecclesia inveniatur: neque
ad hoc solum huc venire existimet, ut externam solitudinem, ac riogrem communem
sequatur, verum ad aliud longe praestantius, nempe ut totus spiritualis evadat,
ac serio studeat falsa agnita devitare, et mediante oratione, ac mortificatione
passionum et appetituum Deo adhaerere, et in hoc specialiter invigilet et omnem
sollicitudinem adhibeat, indeque omnes affectus boni orient.r (quos
religiosi experiri solent qui talia agunt) similitercustodia aestimatio et
praeponderatio legum omnium et consuetudinuum huius Deserti, tanquam media
proportionatissima et efficacia ad iuvante Deo, ad perfectionem, suique
victoriam consquendam.
In primis ergo religiosus, qui ad
hanc Sanctam eremum moraturus accedit, debet cum suo Praelato cum omni
sinceritate, veritate, fidelitate, et amore agere, eique interiora omniaa
sentimenta, tentationesque aperire, et praecipue naturalem inclinationem,
orationem etc. Et hoc medio
aliorum efficacissimo, animae copiosissor uberioresque fructus et
singularissimum profectum perceperunt. Ideoque plurimum refert et maxime in
principio quamlibet cum superiore repugnantiam, seu aversionempenitus evellere,
oculis fidei aspiciendo, et tanquam vicarium Dei in terra (ut praecipit regula
nostra) Chritum potius cogitatntes, quam ipsum. Hinc fiet ut cum sincero
affectu, magnaque reverentia, ut pote Dei vices gerentem, prosequatr et
qualibus cum oculis intuebitur, ipsum talem erga se comperiet, et hoc medio
mirabilem in anima profectum experietur. Et ut statim eundem amorem, et
sinceritatem erga Prelatum exercere incipiat, cum primum hanc Sanctam eremum
ingeressus fuerit, omnia quae secum defert cum omni fidelitate et sinceritate
eidem aperiat, et in eius manibus resignet, ut omnia prout magis expedierit,
disponat: idque etiam duabus, aut tribus vicibus in anno fieri solet, ut in
nostris constitutionibus praecipitur: Praelatus antem quidquim curiositatem, et
superfluitatem redolet amovere curabit.
2o procurare debet omnium plane rerum
praeteritarum, earum etiam quae in religione aguntur, ac terrenarum specierum
penitus oblivisci, cum ad nihil alid deseviant, quam ad impediendum, et
perturbandum interiorem mentis recollectionem, assiduumque orationis, et
presentia Dei exercitium adeo cultum, et usitatum ab omnibus huius Sancti
Deserti eremitis: debetque sibi persuadere se novitium esse, et noviter
religionem ingredi: hac enim ratione figet in anima insignem simplicitatem, et
solitudinem internam sine qua exterior parum prodesse potest.
Solent aliqui religiosi magna peccatorum compunctione, ac
singulari ponderatione commoti (mediante luce a celmentissimo Deo animae
infusa) facere confessiones generales, quibus vires et animus ad exercitium
virtutum solent acquiri, cum praeteriarum culparum memoria pacis, ac quietis
interioris valde inimica sit, et consequenter interiori perturbationis, et
spiritualis detrimenti causa. Fit hoc cum consilio Praelati, qui quod magis
expedierit, iudicet, eique licentiam concedat eligendi confessariorum ex
assignatis, quem ad hoc sibi convenire putrit. Quamvis autem bonum sit in
electione confessariorum uti libertate, frequenter tamen cum Praelato id fieri
consultissimum est, ut hac ratione amor inter Praelatos ac subditos magis
foveatur.
Debet eremita magnam observanitiae
et perfectionis huius Sancti instituti aestimatione, zelum concipere serio
eiusdem observantiae, conservationem et augmentum procurando, et ne ex parte
sua ullus vel minimarum rerum eiusdem defectus contingat, hac ratione gratum
Deo obsequium, bonum religioni, sibique praestabit. Cum ergo ei zelatoris
officium contigerit hoc exacte zelare debet, ac notare quemlibet defectum, tam
in refectorio, quam in capitulo sine ullo prorsus humano respectu, qui ab hac
Sancta aede seclusus fuit, cum certum sit omnes eodem zelo accensos esse, et
ita de qualibet animadversione gaudebunt.
Tria autem sunt, quae praecipue zelari, et quibus
invigilare tenetur eremita. Primum est punctualitas et simplicitas in
obediendo, et in acurrendo ad actus communitatis, et praecipue ad eos quid
chorum pertinent, et ita sancta haec consuetudo servatur, ut qui ad matutinum
dicto invitatotio, ad orationem lecta meditatione, ad nonam (quando ante eam
quiescitur) dicto hymno, et ad vesperas (quando pariter ante eas quiescitur)
dicto primis psalmo, venerit, prandeat vel cenet humi cum lodice et [f. 5v] et
vesperi in refectorio eandem culpam fateatur, nisi solemni aliquo festo id
contingat, tunc enim praefacta poenitentia cum consilio Praelati in alium diem
differetur.
Secundum: pausa
et devotio maxima in his quae in choro recitantur, et specialiter in officio
divino punctualiter tempus a constitutionibus praescriptum in eo consumendo.
Tertium:
Rigidissimum silentium, ita aut nullum prorsus verbum praetrquam cum Praelato
proferatur: cum aliis vero, signis vel scripto, habita etiam prius licentia.
Iam hoc perspicuum est, quod nulla omnino nova non modo
adferre, sed nec quandiu hic permanserit petere, nec scire debeat, nec quid de
aliquo inquirere, et casu quo fuerit intrrogatus tacendo respondeat. Hic nulla
ratione de rebus secularibus loquendum, nec iis quidem diebus quibus simul
convenimus, nisi forsan magnae aedificationis fuerit.
Frecuenter cum Praelato confiteri, eique singulis saltem
mensibus suae orationis rationem reddire debet, praemissa iam in principio
ingressu sui ratione amplissimam et speciali totius vitae, et modi procedendi,
conditionis, inclinationum, passionum, omniumque defectum et culparum, quas
circa hac commisserittt... SSSi confessionem generalem instituere voluerit id
facere, vel omittere arbitrio suo relinquitur. Praeter Praelatum confessarri
sunt Pater supprior, aliique duo Patres assignati, extra quos cum nullo alio
confiteri poterit.
In cella omnino nihil mutare vel auferre debet ex his,
que in ea repererit, sicut in horto, nec in qualibet alia re domus. Semper
eadem sollicitudine et cura, quam pro se orare debet, pro eo, qui cellulam in
qua manet extruxit, et pro omnibus qui hic cellulas suis expensis construerunt,
et ad eremitarum sustentationem iuvant.
Diebus singulis operi alicui manum vacabit, tempore
videlicet destinato, quod est tempus recreationis, vel aliud prout ei superior
assignaverit, et pro omnibus rebus quibus indiquerit a Praelato licentiam
petet, qua obtenta, schedulam parvam dabit vestiario, nisi libri fuerint.
Necessitates et infirmitates corporales quando continguerint eadem quam
spirituales siceritate et veritate superiori indicantur, sicque omnem
sollicitudinem deponat, quia ei diligentissime providebitur, talia autem alteri
quam superiori manifestare caveat: nam nunquam hoc fit in eremo, et sic esset
abusus.
Integro hoc anno de nulla alia re sollicitus esse debet,
quam de seria sui correctione, et interiori reparatione sibi vim faciendo,
fortiter dimicando contra eas passiones et inclinationes a quibus maxime
infestatur, et loco illarum figere veras virtutes mediante sincera et fideli
communicatione cum suo Praelato, hoc in corde fixum habens in Deserto tria haec
tantum reperiri: Deus videlicet, anima et Praelatus.
Cap. II. De aliis quibusam, qua servare debent eremitae
Cum Praelatus in conventu, vel in eius ambitu fuerit, nullus eius loco
praesidet, itant pro nulla re licentia petenda sit, ne quidem Patri suppriori,
qui ad eundem silentii rigorem aeque ac alii tenetur. Hoc tamen quo ad Patrem
suppriorem intelligetur cum Patribus choristis, cum fratribus enim, et
saecularibus silentii ratio Praelati ordinationi, et occupationibus ei
iniunctis conformis erit. Cum ergo ipse vel alius in choro vel refectorio
praesidere contigerit, nulla licentiam concedent praeter communes, quales sunt
aegrediendi e choro, vel faciendi aliquam mortificationem ordinariam (et hoc
etiam signis fieri solet) non autem ut aliquit cibi relinquat, vel
mortificationem aliquam extraordinariam faciat. Potuit tamen qui praesidebit
cum aliqua mortificatio extraordinaria fit brevem aliquam adhortationem faceri
ut et in aliis conventibus moris est fieri. Pater supprior accipit culpas in
refectorio iuxta constitutionum ordinationem. Alii vero nihil aliud dicunt quam
Recitemus Pater et Ave Maria pro benefactoribus.
Quo ad visitationem infirmorum hic ordo
servatur. Cum quis ad visitandum infirmorum acesserit, et alium ibi esse
contigerit, quamtumvit Praelati licentiam habeat, expectat qui noviter accedit
donec concludat qui intus es eoque expedito secundus ingeditur, ut hac ratione
charitas exerceatur de silentium. [f. 6r]
Quando
quis propter aliquam mortificationem faciendam surrexerit, depositam prius
capam, si eam habuerit, genufluerit [?] coram Praelato vel Praesidente, ut quod
placuerit faciendum iniungat, nihi tamen petat, vt in rebus etiam hisce
minimis, et bonis voluntatem propriam abnegare assuescat. Supprior antem, vel
Praesidens nisi Praelatus adfuerit ad maiorem silentii custodiam in similibus
mortificationibus concedendis signis uti solet, videlicet ad standum in cruce
digitos, indicem scilicet et pollicem in modum crucis iungit, etc. Id tamen in
Praelato omnino voluntarium est.
Maxima
exteriorum omnium sensuum modestia servanda est tam in actibus communitatis,
quam in cedendo pro domum, cumque religiosum alium casu obviam habuerit
nullatenus vultum eius intueri, nec arridere, aliisve signis impertinentibus
uti debet, quibus ses mutui intelligere indicent, sicque amicitia aliqua
particularis foveatur.
Nulla
prorsus ratione sese excusare nec verbum nullum quod laudem vel aestimationem
propriam rodoleat proferre debet, nec aliquid dicere vel facere quod vel de
longe charitatem laedat, vel sit occasio pacem vel fraternum amorem perdendi.
Cum
omnibus valde affabilis esse debet omnes sincero et aequali affectu
prosequendo, omnemque familiaritatem et particulares collocutiones in
collationibus vitando, ac propterea nunquam duo soli (quantum fieri potest) swd
omnes simul, aut adminus terui esse debent, ut hac ratione familiaritatis et
discursus ad desertum parum conducentis, occasio de medio tollatur. Nullum
alium cognoscere, vel cum alio, quam cum Praelato agere debet, et cum
confessario de rebus ad animae curam spectantibus.
Nemo
licentiam ut a choro, vel ab alio actu communitatis absit, petere debet, nisi
in casu valde rationabili, et hoc non aliter, quam sincere necessitatem superiori propenendo, et in his praevenire
debet opportuno tempore, nisi in aliquo raro eventu, idemque servandum quoad
cibum et potum in refectorio sumendum, ibi enim nihil petere licet, quamvis ea
quae communitati apponuntur non comedat. Sed si quid notabile, et alicuius
mementi reliquerit, servitor statim Praelatum moneat, qui magno cum gustu et
suavitate talibus necessitatibus succurrit, magnaque afficitur consolatione si
illam sibi communicentur, eisque vel aliis quibuscunque remedium adhibeat ut
est aliquam serenam die ad campum aliquem solum mitteri, etc. Tun autem, tam in
aegressu, quam in regressu benedictione sanctissimi Sacramenti accipiet, nec
eremi ambitu aegreditur, nec ab oratione vel alio aomunitatis actu absque
Praelati licentia abesse poterit.
Tempus
quo cum Praelato confitendum est id erit quod post matutinum superest, usque ad
secundas, et die Jovis tempore orationis matutinae, et die sabbathi tempore
vespertinae vel alio prout ab eodem Praelato ordinatum fuerit.
In
oratione, quae in communi habetur non prostrabatus, sed genufexus esse debet
vel stare, nisi necessitas aliqua urgeat, de qua Praelatum prius certiorem faciat,
et de eius licentia fieri poterit.
Per
quadrantem ante orationem vespertinam pulsator pulsat tabellas per Dormitorium,
vel claustrum aut cimbalo aliquo, ut, audito hoc signo, religiosi quamlibet
occupationem (nisi urgens necessitas obstit) relinquant et se ad orationem
praeparent, vel aliquem pium librum legendo, vel in chorum eundo, et ibi se
commendando.
In
conveniendo statim ad collationes spirituales ad locum vel partem in qua
Praelatus fuerit, magna punctualitatis servanda est, praeveniendo occupationes
et necessitates naturales, et si aliquando contigerit communitatem iam claustro
aegressam esse antequam se expedierit eam cito prosequi debet, nec abs speciali
licentia moram facere, aut domi se detinere poterit. Et hoc diligneter
advertendum quod nullum in hisce collationem diebus debet absque speciali
licentia se a communitate subtrahere, nec ad recitandum, nec ad aliquid aliud,
quamvis sit propter naturalem necessitatem nec communitatem nimis praecedere
aut subsequi debet.
Collationes
ut in plurimum fieri solent post vesperas in loco qui Praelato aptrior
videbitur, qui tabulam aliquam secum deferet in qua punctum a collatione
praeterita ad praesentem praeventum et descriptum sit.
In
his collationibus Praelatus singulos suo ordine interrogat, unusquisque qutem
genufelxus respondet [f.6v] et supra id quod ab unoquoque dicitur
Praelatus pro suo beneplacito discurrit. Durat autem collatio per unam integram
horam. Qua expleta statuitur, ut unusquisque secundum antiquitatem suam punctum
pro sequenti collatione apponat, vel altem dicat illud ut alter scribat. Tabula
in patenti aliquo loco affigatur. Finita collatione Praelatus aliqauntulum cum
religiosis immoratur nempe per spatium dimidiam horam, exceptis collationibus
extraordinariis, in quibus ad arbitrium Praelati plus temporis conceditur, ita
tamen ut in actibus aommunitatis
nullatenus deficiatur, quo tempore expleto visitant Sanctissimum Sacramentum,
sicque recedunt.
In
collatione spirituali quae ultima Dominica mensis habetur, iuxta morem religionis
distribuuntur sancti per sortem. Solent aliquando in his collationibus sorte
commutari crucifixi, Breviaria, rosaria, strophiola, zonae, idque singulari
omnium gustu et complacentia sit. Nonnunquam etiam solet
superior commutare cellas et hortus unius cuiusque, ut in omni re omnis
inordinatus affectus tollatur.
Cap. III. De his quae solent firi in eremo tempore adventus et quadragesimae
Omnibus
religiosis in unum congregatis prima Dominica Adventus et Dominica
quiquagesimae, designat Praelatus eos qui ad cellulas separatas ituri sunt.
Fiunt magna certamina magno fervore invicem sese procurantes (ii nimirum qui
vadunt et qui in conventu remanent) certamina fiunt circa abstinentiam,
videlicet nihil comederi quod ignem tetigerit toto tempore assignato, exceptis
Dominicis, et festivius diebus hoc tempore forsan occurentibus. Eodem modo
circa vigilias et orationem continuam: excepto enim temporem, quo ante
matutinas quiescetur (quod non multum est) iis expletis fere totum tempus quod
superest usque ad mane in oratione transigitur tam in Ecclesia, quam in
eremitoriis. Disciplina fit singulis diebus exceptis Dominicis: sed nec
abstinentia circa potum omittitur, quae respectu aliquorum maxima fuit et
extraordinaria. Haec tamen certamina superioris prudentia moderanda sunt, qui
uniuis cuiusque vires attendere debet in his praesertim partibus
septentrionalibus, ubi compexiones non adeo robustae sunt.
In
festo Epyphaniae post matutinum vel in vigilia post orationemvespertinam
Praelatus in choro facit spiritualem exhorationem, qua finita, suam ipse
professionem renovat, post quem et aliis omnes religiosi in eius manibus id
ipsum faciunt ante altare chori. Et post qaum omnes cum magno fervore et
devotione professionem renovaverint processionaliter Ecclesiam ingrediuntur
cantantes hymnum Te Deum laudamus, et pulsantur omnes campanae [quo finito … idem
faciunt[2]], quod et in die exaltationis Sanctae Crucis servantur.
Cap. IV. De his quae diebus Paschalibus alijsque solemnioribus fieri solet
In
hoc Sancto Deserto omni tempore eadem omnino exercitia sunt sine ulla prorsus
remissione circa actus communitatis: ipsis quoque diebus paschalibus exigua
admodum remissio et indulgentia in aliis rebus concedi solet, cum nec leges,
nec praxis, nec modus procedendi in hoc Sancto instituto, nec usus unquam
permisserit: quod matutinum enim, orationem mentalem, aliaque chori officia, et
alios communitatis actus eadem prorsus punctualitatis, idemque rigor servatur
ut in aliis anni temporibus, itant nec petatur benedictio, nec permittatur, ut
ab aliquo communitatis actu defici possit incipiendo ab apso Praelato. Disciplina
omittur prima die. Id remissionis est in die Paschalis [f. 7r] ut
si aliquis sumere velit ientaculum, id facere possit, quamvis pauci inveniantur,
qui id faciant. Cibis et ferculis ordinariis molutio (vulgo molue) vel
alecibus, si loco illius dentur, adduntur ova, omnia simul in uno eodemque,
ferculo, danturque fructus cum sentella legumnium prout in toto anno apponi
solent, sine eo quod unquam alia piscium genera data sint, nec alia differentia
in ovis, nec cibis, nec apparatu antedictis.
His
modus servatur in Desertis Hispaniae, in hoc tamen nostro cum non ieiunatur
dabantur duo fercula in prandio sicut in aliis conventibus: temporis autem quo
ieiunatur idem servabitur eo excepto quod iuxta Praelati beneplacitum secundo
ferculo addi aliquid poterit : diebus tamen extraordinariae collationis
dari poterunt primum, secundum et tertium ferculum.
In hac Sancta eremo nunquam visa sunt aromata ad condiendos cibos nec
aliqua dulcia, nec admittendi sunt insignes pisces, quales sunt: salmones,
trutae, sive sturiones, etiamsi ex eleemosyna dentur : nec emi debent
pisces recentes, nisi aliquo paschali die, recipi tamen poterunt si ex
eleemosyna dentur dummodo non procurentur.
In
his quae pertinent ad collocutiones in similibus festis servatur id quod
constitutionibus praescribitur, itant nullatenus de saeculo agatur, nec de
rebus, quae ad eremum non pertinent (nisi si ob aliquam magnam aedificationem)
his autem diebus quamvis licentia colloquendi concedatur, non tamen hoc domi
conceditur, sed tantum extra claustrum, quando omnes simul congregati sunt.
In eremo non admittuntur ludi manuum nec repraesentationes quantumvis
spirituales sint, nec enim desunt alii modi quibus in Domino recreari et
laetari possit.
In his adunotationibus aliqua iocosa vel gratios proferri semper abominabile et quasi
pro crimine laesae maiestatis habitum est. Nunquam agitur de rebus quae ad
cibum pertinet, vel ad eum referruntur. Sive Pascha sit, sive
non idem omnino in omnibus procedendi modus servatur. In nulla parte domus
loqui licet, ut dictum est nisi cum simul convenimus, et coram tota
communitate, nec ibi duo soli colloqui, vel deambulari possunt, sed ad minus
tres. Eo die quo extra refectorium comeditur, eodem modo proceditur ac in ipso
refectorio, sine eo quod aliquis aliquid petat, et cum simili externa
compositione, ac interse submisse aliquantum colloqui permittitur.
In
collationibus tam ordinariis, quam extraordinarii nulla unquam ratione
saecularis aut alterius ordinis religiosi admitti debent.
Cap. V. De punctualitate circa sanctam obedientiam et silentium
In
nulla alia re ferventius et accuratius se exercerunt Sancti Patres, eremi
cultoris, quam in prompta et simplici obedientia, qua mediante miracula multa,
et magna operati sunt, et in nostris etiam eremis similia visa sunt exempla,
sicque inter eos hoc proverbium esse solet nempe quod obedientia Deserti debet
esse ab O incipto: et vocatur obedientia sancta eo quod mediante illa ad
sanctitatem perveniamus. Ad obedientiam reducitur punctualitas circa mnes actus
communitatis.
Rigidissime
servare debet, ut scilicet omnino nihil faciat sine licentia etiamsi nihil
aliud esset quam aciculam accipere aut clavum muro figere, et cum in simili
aliquo defecerit id aperire et culpam in refectorio fideliter fateri tenetur.
Cum
aliquis adierit Praelati si ibi religiosus alius fuerit ingredi non
debet : si breviter aliquid dicere velit ex ipsa cellae porta id dicat,
nisi secretum id fuerit tunc enim accedens sumissa voce ad auriculam id dicit,
sed si aliquid sit prolixum expectabit donec alius qui prius accessit absolvat,
vel saltem in aliud temmmpus differet. Si autem duos simul cum Praelato esse
contigerit, cum ipso tantum loquatur et nulla ratione in eo de quo agebatur se
intromittat, nisi vel ad eum spectet vel ei praecipiatur: quod si aliquod
verbum alteri dicere velit, petat veniam prius a Praelato. [f. 7v]
Ad
maiorem silentii custodiam officiari in suis officinis, videlicet sacristia,
Roperia, culina, penu habere debent tabulam in qua ordine alphabetico
descriptae sint res praecipuae et magis communes illius officinae ita ut qui ad
aliquid petendum accesserit, servato silentio, digito demonstrit. Si autem
extraordinarium quid fueri, petat in scriptis. In aliis petitionibus et
responsionibus ordinariis quantum fieri potest, verba vitari debent, utendo
signis quibusdam communioribus, et facilioribus ad maiorem silentii custodiam.
Communiora signa in fine huius instructionis designabuntur.
Quando Praelatus mandat expresse aliquid modicum alteri verbis dicere
(quamvis hoc raro), paucioribus quam possibile est, uti debet. Cum autem
absolute dicit, Dic ei, scripto id fieri dicere intelligit? Idem
officiari observare debent vez [?] sacrista, vestiarius, etc. Cum aliquis
defecerit in silentio, culpam in refectorio fideliter aperiet.
Tempore collationis spiritualis nemini loqui licit nisi a superiore
interrogatus et tun ad humilitatis exercitium genuflecter. Accurate observet in
collationibus extraordinariis, non inquirere ab aliis nova, nec curiosa, nec
vana et multo minus ab hospitibus, cum quibus semper abstracte et caute agere
debet, nec curiosum aut simile quid inopinato hauriat.
Nulla ratione narranda sunt quaecumque impertinetes historiae, nec gesta,
nec praeterita successa, quae aedificationis esse non possint, vel saltem ad
spiritualem laetitiam indifferentia: sicque in praefatis collationibus taliter
se gerere debet ac si neminem unquam noverit, nec de religione se iuverit. Et quia
rigidissime observari solet nempe ut id quod mundum quomodocumque sapiat huius
Sancti Deserti ianuas non subintret, propterea eremitae summum studium adhibent
ne provinciae vel nationis nominentur, ut externus iste rigor interioris
manifestum sit inditium, quem tener debent ne quid quod saeculum redoleat in
animabus suis admittant.
Cap. VI. Advertentiae quaedam circa officia et specialiter circa officium Janitoris
In eremo non designatur specialis
tersor lancium, simul enim finito prandio lancis mundant ac propterea in tabula
officiorum (Tersores scutellarum omnes). Dum autem scutellas communitas scutellas[3] tergit per chorus recitatur psalmum Miserere
mei Deus. Et in fine psalmi additur oratio Deus virtutum, etc.
Officium divinum
persolvitur ut in ordinario sancitum est. Non designatur lector secundae
mensae, quia ordinarie omnes in prima mensa comedunt, et si forsan aliqui pro
secunda remanserit non eis legitur.
Pulsatorem
designat Praelatus fratrem aliquem sollicitum, qui magnam campanae curam gerat,
durabit autem quanto tempore Praelato visum fuerit, sicque fieri expedit ut
maior in pulsationibus sit conformitas.
Choristae qui officium aliquod
habuerit taliter illud disponant ut a choro non absint. Non designatur nisi unus servitor primae mensae
sufficit enim pro numero religiosorum. In secunda autem inservit aliquis frater
Donatus, vel aliquis chorista qui ex mensa ad insirviendum vel mortificationem
faciendam surrexerit.
Minister
potum offeret ut moris est. Si autem dispensator vinum dederit, quintam aquae
partem admiscibit. Multum refert eremitas in potu valde temperatos esse ut
aliis tam intra quam extra religionem exemplo sint.
Sacrista in patenti aliquo loco ponet vas aquae
benedictae, ut ex eo omnes accipiant, sicque acholytus cellas non ingredietur.
Diebus sabbatinis post versionem domus unusquisque super fenestram claustri
candelabrum apponet ut inde accipere possit qui in ea mundandi curam habuerit,
et in eodem loco reponat.
Lucernarius candelas quibus quisque pro integra
hebdomada opus habuerit apertam cella ponet iuxta portam absque eo quod
ingrediatur. Debet etiam habere curam accedendi lampades quae in claustro
fuerint, easque mundandi. Debet quoque suo tempore deferre lumen ad
illuminandum communitatem quando it, sed redit ex refectorio, sicut etiam ad
legendum meditationem, et lectionem in refectorio, et ad illuminandum tempore
collationis, sive coenae.
Ad matutinum candelas accendere , et earum curam
gerere debet qui ad eremum novissimus acceserit. In choro breviarium tenere praemanibus,
et eo uti debent ad recitandum divinum officium hebdomadarius et cantores ad
evitandum errores, alii pro sua devotione id faciunt.
In missarum celebratione maxima punctualitas esse
debet, itant cum ad chorum pulsatur absolutae sint. Qui missam conventualem
celebrare tentur sic suo tempore indutus esse debet ut communitas no expectet.
In
altaribus flores artificiales non debent apponi nec alii ornatus extrinseci
praeter ordinarios summopere tamen curandum est ut mundissima sint et ut
ecclesia, chorus, sacristia diebus singulis verretuntur.
Moris est in eremo ut sacerdotes
secundum antiquitatem ad invicem sacris ministrent.
Bis in hebdomada verretur domus,
unusquisque habebit suam scopam verret cellam, deinde omnes dormitorium, etc.,
et quando irrigandum est curam habebit thuriferarius.
Qui officium habebit pulsandi tabellas, pulsabit
eas antequam religiosi ecclesia aegrediantur, et tempore quo secundum
constitutiones quiescendum est sex ictus dabit in campana maiori taliter in
cellulis separati audiantur. [f. 8r]
Tribus etiam ictibus eandem campanampulsabit pro
praeparatione ad orationem vespertinam.
In eremo per totum annum unus tantum pulsator esse
solet, ut sic pulsationes magis ordinatae sint, et sacristam eodem semper
officio fungetur.
De officio Janitoris
Solet janitor etiam pro hospitibus recipiendis
cuius officium est suscipere, alloqui, hospitari et agere cum iis, qui ad
eremum invisandam acedunt sine eo quod tantillum excedat ordinem a Praelato ei
iniunctum.
Hospites suscipiet sine caeremoniis politicis
saecularibus, eisque magna cum modestia satisfacere, et ad interrogata eorum,
quae circa res, et statum eremi fieri solent respondere, atque ita hoc officium
a multis non est exercendum, sed uni committatur qui erga hospites affabilitatem
praefferat : nam alias valde durum esset hospitibus qui nullum alium
praeter hunc alloqui possunt (cum Praelatus fere nunquam cum hospitibus agat
nisi forsan in aliquo casu urgenti, vel iisdem specialiter petentibus) si
asperitatem in suo modo agendi janitor praeseferret. Nonnuquam conveniensest
janitorem signis facilioribus cum hospitibus uti, hoc enim experientia
compertum est ipsis aedificationem adferre.
Modus
recipiendi religiosos nostros hic est. Cum ad ianuam accesserit eosque
genulexus amplexando valde submissa voce dicat Laudetur Jesus Chritus, bene
advenit Vestra Reverentia. Et accipit patentes si eas obtulerit sin minus eas
petit, et statim ei porrigit tabellam, quae appensa est portae sine aliqua
exeptione, idemque cum extraneis servari debet, eoque cum tabella ante foris
dimisso ianuam cum clavi claudit, donec Praelatus de omnibus certior reddatur.
Tabella sic habet
Tabula eorum quae a religiosis hospitibus qui hoc Sancti deserti invisunt servari debent
1.
Nihil
novi eorum quae illinc aguntur, adferant
2.
Cum haec sit domus orationis, et silentii in omni
loco, et tempore procurent audire, videre et tacere
3.
Quod cum huc accesserint aedificationis gratia,
curent se accomodere cum his, quae ab aliis fieri viderint.
Laus Deo
Posteaquam
patentes Prelatus viderit aperit iterum ianitor et ingrditur Pater hospes
ecclesiam ad accipiendam benedictionem a Sanctissimo Sacramento, deducit postea
eum janitor ad cellam Praelati, praeter duo prima praedicta verba nulla alia
proferens.
A religiosis
alterius ordinis, sive saecularibus nihil postulatur, sed iis salutis (cum
Pralatus eos prius ingredi iusserit) eis in eadem porta dicit (idem cum aliis omnibus
faciet) Indicabo Vostrae Reverentiae sive Vostrae Dominationis ubi permissum
sit cum hospitibus verba facere, quia eremitae omni loco et tempore silentium
servant. Et ita
introducit eos in ecclesiam, et facta oratione quod eis mandatum sit a Praelato
eis denunciat. Loca deputata ad colloquendum sunt: in porta ecclesiae, in
bibliotheca, in aliqua cella, vel in quibusadam angulis claustri, qui cooperti
sint. Extra praefacta loca etiamsi hospes aliquid postulet, silet janitor et
accedens ad designatum locum respondet: adhuc tamen in designatis locis
parce loqui debet, et valde submisse, et procuret eos quantocius hinc
dimittere. Diligenter etiam cavere debet, ne unaquam communitatem vel
eremitam videant ac propterea antequam interent uno ictu pulsat in campana
maiori, quo signo omnes iam sciunt extraneos adesse.
Postquam
ecclesiam et cellas viderint (si quando concessum est, ut omnia videant) ducit
eos ad hospitium casu quo id sit inevitabile, eisque refectione offert
pauperitati eremiticae et ordinationi superioris conformem. Quae refectio, cum
fuerint religiosi, vel aliae personae graves, pro prandio erit una scute
communitatis, una portio moluti (vulgo molue) cum aliquibus fructibus, et nihil
amplius. Pro coena duae etiam
erunt portiones: molutium videlicet et herba etc.
In hospitio in
quo comedunt saecularis in aliquo patenti appendetur tabella in qua litteris
maiusculis haec scripta erunt
Jesus Maria
Pro Hospitibus
Constitutio
est huius Sancti domus, ut nullum in ea pernoctare Praelatus permittat, nisi eo
eventu quo charitas laedatur, ne cum domus haec sit orationis et silenti
occurat ocasio distractionis.
Item
quod Praelatus cum nemine nec in ecclesia, nec in claustro verba facere possit.
Laus Deo
Si fortasse hospes aliquis licentiam habuerit a Patre
Nostri Provinciali pernoctandi in eremo lectus hic erit culcitra, duae lodicis,
et puluinar laneum panno lineo valde mundo, si sit persona gravis vel
religiosus alterius religionis.
Ut circa advertendum est, ut minister pro
hospitibus recipiendis curam summam habeat omnia ad hospitum attinentia
mundissima fore nempe pannos, mantilia, cultros, vasa, linteamina, pannos ad
mundandos pedes insigniter complicatos, mundos, spirantes odorem ex herbis
eremi repositis in arca ubi asservantur, ut sunt juniperi, rasurae, siccae
radices lilii convalium, rosae, hisopus etc.
Dum comendunt hospites quantum fieri potest vitet
ingressum et si unica vice, sive duabus omnia possit apponere, tertia vice non
ingrediatur, nec cum eis verba faciat, nec aliquando janitor cum aliquo hospite
comedit, nec bebit in hospitio, nec alius religiosus quantumvis id peterent, et
ex intimis et ex specialibus benefactoribus essent, respondendumque est unum
tantum locum ad refectionem deputuatum esse nempe refectorium in quo nullus
unquam saecularium comedit.
Valde raro admittendi sunt saeculares ad visendum
Desertum secundum quod in constitutionibus nostris praecipitur, et inter eos
qui admittentur rarissimi sint, quibus concedatur facultas invisendi
eremitoria, et eremitas, qui in eis degunt; unum tantum eremitorium aut alterum
videndum eis permittatur, aut summum illa quae sunt ex uno latere, aut ex
altero.
Alii admittentur ad
ingressum claustri ad reictandum in ecclesia, et ad videndum claustrum unicum,
et unam cellam ut sunt religiosi et saeculares benefactores.
Nullus admittentur ad audiendum sacrum in
ecclesia, nisi talis fuerit cui sine dispendio religionis negari non possit
illud autem in hospitio audire poterunt. Item nec ad celebrandi in ecclesia,
nisi sit Abbas vel superior alicuis religinis, alii celebrabunt in hospitio.
Ad comedendum in refectorio nullum hominum genus
in Desertis admittitur, sed ducuntur ad hospitium, ibique sicut supra dictum
est secundum nostram paupertatem refectio datur. Verum cum hoc Desertum Namurco
valde adiaceat, facile erit nos ab hoc negotio eripere: si autem inevitabile
sit propter personam, quam id petirit, et cui propter alios titulos et
obligationes negari non possit, admittetur ad hospitium, quod intra claustrum
est: aliae vero personae vulgares remanebunt in hospitio, quod deforis est.
Janitor cum epistolam aliquam receperit pro aliquo
religioso eam ad Praelatum deferet, quam lectam, si aliquod negotium sit tanti
momenti ut responsione indigeat poterit ad se vocare ptum [abbreviatio]
religiosum, eique negotium aprire, et in tali eius nomine respondebit Praelatus
dicens eremitis hinc commorantibus epistolas ad alios mittere non licere, si
autem persona sit valde gravis, quamvis no adeo negotium bonum erit Praelatum
ut supra respondere, sine eo quod aliquid religioso notificet.
Prior rarissime prodit ad suscipiendum saeculaes,
nec ad agendum cum ipsis, cum praecipuum
munus sit assitere choro et communitati, ac propterea id commitet
janitori, vel etiam si necessit, Procuratori: ordinarie tamen Janitor ibit qui
officio pro hospitibus recipiendis incumbere solet.
Nec Prior, nec quivis alius religiosus ad
porteriam prodire potest ut mulieres alloquantur. Idem intelligitur de eo, qui
pro saecularibus sacrum faciet, qui ordinarie Janitor vel Procurator erunt.
Nemo ad exercitia spiritualia in eremo facienda
admitti debet, quamvis Praelatus fuerit sine licentia Reverendi admodum Patri
Nostri Generalis, et adhuc cum hac licentia non debet admitti ad chorum, nisi
talis Praelatus fuerit, sed ad refectorim nunquam.
Cap. VII. De his, quae observari debent ii, qui in cellulis separatis morantur
Circa eos, qui in cellulis separatis degunt,
ne forte errent in praxi, quae ibi viget, in una quaque celula retro portam
tabella aliqua pendebit in qua haec cripta erunt
Tabula eorum, quae in cellulis separatis fieri debent
Qui in cellulam separatam moraturus abierit
firmissime in corde suo statuere debet se tam fidelem Deo ac eremitico
instituto fore, ut nihil penitus agat, quod coram tota communitate non ageret,
et consideret testem se Deum habere, omniumque actionum suarum Iudicem.
In eremitorio hoc scriptum apponat: Respice
quod respiciaris a Deo. Si vive fide consideret se a Deo videri, non
poterit non sancte vivere, et si in aliquo defecerit, culpam suam fideliter
postea fateatur eremita, qui unum e duobus agere fermiter non statuit, nullum
in ereemitorio fructum faciet. [f. 9r]
Cum ad
eremitorium moraturus accedet accipiet enedictionem, lodicis, et libros
spirituales deferit, et quod necessarium fuerit ad celebrandum sacrum.
Videat an ibi sit ignem accedendum, et an aliquid
aliud desit, et secum adferat canistrum ad deferendam provisionem. Accipietque eam
quam ei Pater Dispensator dederit, et accepta benedictione, discedet, nec
redibit ad conventum nisi vocatus, quod si aliqua re indiguerit pulset
campanulam, et scripto indicabit, cum manifestum sit nullatenus ibi
colloquendum, et multo minus si contigat alique saecularae audere.
In eremitorio nihil omnino innovit reliquendo
mensam, et caetera omnia uti sunt disposita, accomodando se sicuti alii ante
fecerunt. Sollicitus sit cellulam mundam, et bene compositam tenere, et eius etiam ambitum, ut si contingerit
saecularis cum licentia eo accedere, nihil sir quod oculos intuentium possit
offendere, eamque hoc modo mundam et compositam relinquat cum ad conventum
redierit.
Secum
etiam deferet aliquod opus manuum eique vacabit tempore a Sancta obedientia
designato.
Cibus erit qui diebus veneris communitati datur.
Tempore quo coenatur sumet aliquos frctus vel herbas cum aceto et oleo,
simulque aliquas panis scissuras frixas in oleo, vel eius loco oarum casei, si
adsit.
Ignis extra tempus refectionis non accenditur sine
licentia tunc autem extinguitur propter aedificationem. Nihil ex aliis
eremitoriis debet accipere quamvis vacua sint, sed si quid defuerit pulset ut ei provideatur.
Excepto tempore Adventus et Quadragesimae semeper viniet ad Capitulum
conventuale.
Diebus sabbathi vespere a Paschae usque ad
elevationem Sancae Crucis audita quinta veniet ad Salve, veniet etiam ad
collationem spiritualem, quando habenda erit, et in festis primae classis
viniet ad vesperas primas : ac quando fuerit dies ordinariae collationis
quae non incidat in diem Dominicam in qua Capitulum conventuale habeatur,
sufficiet venire ad missam maiorem.
Alterius hebdomadis ipse et socius as invicem
sacro ministrabunt non tamen tamen ad invicem confiteri poterunttt sine
expressa licentia Praelati.
Officium
divinum recitari solet flexis genibus, quod si non possit tunc stabit.
In Quadragesima et Adventu dicuntur sacra media
parte temporis in quovis eremitorio.
Campanulam
pulsare debet quotiescum in conventu pulsatur nempe ad matutinum, laudes, ad
orationem matutinam, et ad missam, tertiam, sextam, nonam, vesperas, et
orationem vespertinam.
Tempore quadragesimae pulsabit hora secunda post
meridiem sicut in conventu, et tunc ibit in oratorium et dicet litanias pro
necessitatibus Sanctae matris nostrae Ecclesiae.
Cum ad
conventum venerit curet secum adferre canistrum ad deferendam provisionem pro
sequenti hebdomada, et schedulam in qua petat id quo indiguerit a Patre
Dispensatore et etiam vestiario si ex eius officina aliqua re egeat.
In
omnibus curam habeat maximam circa pauperitatem, itant nihil vel deperdatur vel
cum excessu insumatur, specialiter candela ardere non debet nisi praecise horis
necessariis nec excusare id possit eremita. Cum aliquid superfluum, vel non
necessarium habuerit, dabit Patri Dispensatori cum eo venerit vel secum adferet
cum ad conventum ierit.
Cap. VIII. In quo donatur aliqua documenta pro iis, qui ex eremo discedunt
1.
Religiosus qui ex eremo
discedit in aliis conventibus rursum victurus sciat se toto vitae suae decursus
diversis oculis acante ab aliis inspiciendum fore videlicet tanquam personam,
quae in Deserto vixit, ac propterea semper procurare debet, ut inhaereat et
agat quid in se rigidius est, et magis conforme statui excalceatorum, idemque
semper operetur, quod in Sancto Deserto operabatur.
2.
Bona desideria, et
inspirationes quas in eremo a Deo recepit proprie et veraciter debet ibi
executioni demandare, et usque ad extremum vitae coservare.
3.
Non debet in conventibus
ad singulas occasiones agqere de iis quae in Deserto fiunt ac de cuisdem [f.
9v] perfectione, sed tempus oportunum expectare debet, et quando in ea
referendo, prodesse proximumque aedificare valeat.
4.
Considerare et ponderare
tentur, quod eum Deus a Sancto Deserto extrahat ut suis virtutibus et exemplo
iuvet et aedificit, sicuti qui e nova regione exit, in qua cum omni cura et
sollicitudine virtutis studium viget, ac propterea procurare debet, ut sit vir
continuae et habitualis orationis in omnibus suis exercitiis, locis,
occasionibus, et officis, is enim finis est propter quem a Sanctum Desertum
venit, nempe ut orationem sine intermissione acquerire posset pro toto vitae
suae decursu.
5.
Procurare debet simul
oratione addere poenitentiam et acerrimus earum existere ac destruere et
pessundare omnem lautitiam, ac ciborum superfluitatem in aliis conventibus et
specialiter verbo et exemplo temperantiam edocere debet in potu execrando
propinatione quas Daemon induxit in mundum in damnum tam notabile virtutis
Temperantaie, qua est ex praecipuis virtutibus quae in Christiano homine vigere
debet, quanto magis in religioso.
6.
Perpendere debet easdem
obligationes eremiticas secum deferre, ac propterea quilibet defectus
quantumvis minimus, gravior est in eo quam in aliis, ac pro tali a coeteris
censurabitur dicentibus: Et hoc facit eremita?
7.
Valde se exerecer debet,
immo exactissime in virtute Sanctae obedientiae et charitatis, semper fratris
suos adiuvando: erit enim valde propensus in iuvandis superioribus circa
virtutem et ea ad perfectionem spectantia, quae fundare et stabilire, aut ab
aliis observanda figere et in perpetuum firmare voluerint semper de eis bene
loquendo, ac de eorum modo agendo cum iis qui tales fuerint.
8.
Multum recogitet eremita
qui a Sancto Deserto abscedit, quod a Deo graviter puniendus, nisi in
conventibus exemplum praebuerit ratione fidelis ac filii Sancti Joseph de
Monte.
9.
Nihi novi ad perfectionem
attinens introducat in communitate, quae ibi
in usu non sit, si probabiliter sciat id ab omnibus non esse
recipiendum, ut sic pacem conservet.
10.
Quando ibi in
recreatione inutilia, aut impertinentia auderit, caveat ut magiter ea corrigere
(si ei ex officio non incumbat), nec etiam gestis sed ab his mentem abstrahat.
11.
Communibus affabilitatem
praeseferat, nec se intractabilem et maestum reddat, sed extra actus
communitatis (in quibus cum aliis omnibus conformis esse debet) erit purus
eremita nihi agendo, aut videre, seu audire cupiendo, quod eum a Dei praesentia
possit avertere.
12.
Quod aliis (et merito)
in eremita speculabuntur, sunt virtutes, quas
secum defert nempe utrum secum adferat veram obedientiam, veram
abstinentiam, patientiam in occasionibus, charitatem cum omnibus, sed id quo
exterius specialiter indiget est silentio et semper ad aedificationem loquatur,
et verba iocosa, sive gratioisa proferre tanquam a magna imperfectione fugiet.
[1] Nota dodana pod tekstem Instrukcji tą samą ręką, którą pobożny
eremita przekazał nam biografię Tomasza w LFM ff. 273r-284v,
do czego zresztą nawiązuje.
[2] Mowa o odnowieniu, w obliczu Najświętszego sakramentu i przed głównym
ołtarzem, postanowienia o doskonalszym przestrzeganiu praw i obserwancji
ustanowionej dla tego eremu. Całość skreślona, co utrudnia dokładne ustalenie
tekstu.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz